Caput Quattuor: Quaedam Spes Noua
Dramatis Personae in ordine aduentus eorum:
- Er-Duo De-Duo – automatum paruum
- Ce-Tres-Pe-O – automatum uerbosum
- Darthus Vader – Dominus Ater Sithensis
- Leia – uirgo regia, rebellatrix
- Owenus Lars– patruus Lucii
- Beru Lars – coniunx Oweni
- Lucius Skywalker – adulescens qui inuitus deserta colit, tiro miles Iedorum
- Obi-Wannus Kenobi (‘Senex Benedictus’) – ueteranus miles ordinis Iedorum
- Magnus Moff Tarkin – dux imperatorius, legatus Stellae Mortis
- Hannus Solus – pirata bonus, praefectus Millennium Falconis
- Chewbacca – gubernator hirsutus Millennium Falconis
Olim aliquo in orbe caeli, qui longissime abest …
Tempus est belli ciuilis. Caelestis classis seditiosa, impetu e latibulo facto in Malum Imperium Orbis Caeli, primum superior discessit.
Dum pugnatum est, exploratores seditiosi descriptiones arcanas armorum ultimorum Imperii, Stellae Mortis – uidelicet castrorum caelestorum in quibus satis sunt uires ut totam stellam errantem delere queant – rapere poterant.
Legatis maleficis Imperii subsequentibus, Leia, Filia regis, in naue caelesti sua domum currit, custos descriptionum raptarum, quae gentem eius liberare et libertatem caelo restituere poterunt …
Actus I:
Super flauam stellam errantem, Tatooine nomine, parua nauis caelestis – id est cursor seditiosus obisdionum – fulmina iaciens a tergo, per caelos decurrit. Ingens nauis caelestis imperatoria eam prosequitur, iaciens fulmina item. Naue seditiosa fulminibus tacta, diruptio magna nauem quatit. Altera diruptio duo automata, quae in parte interiore ambulant, quatit.
Ce-Tres-Pe-O: Audiebasne haec? Machina prima finita est. Certe delebimus. Insania est!
Milites seditiosi in via se disponunt. Tela intendunt in ianuam.
Tres-Pe-O: Periimus!
Er-Duo De-Duo sibilos uarios, quos Tres-Pe-O intellegit, emittit.
Tres-Pe-O: Hoc tempore, Filia regis non fugam petere poterit.
Plures sibilos Er-Duo De-Duo emittit sicut uolucris cantat. De foras naue, clangores incognitos audiuntur.
Tres-Pe-O: Quid est?
Exteriore: In caelo, cursor obsidionum ab maiore naue imperatoria facile capta est et tracta in nauale ingentis nauis.
Interiore cursoris: Trepide, milites seditiosi adhuc tela intendunt in ianuam. Tunc, flagrantia magna repentinaque facta et ianua dirupta, subito milites imperatorii ingrediuntur. Utrimque proelium committunt acriter. Dum fulmina crebro fulminant, automata trans mediam uiam ambulant.
E foribus deletis, Darthus Vader – Dominus Ater Sithensis et legatus Imperatoris – nauem seditiosam intrat. Vader totus nigris in uestibus uestitur: uestit non solum togam atram sed quoque laruam horribilem ad inspirandum. Vadero ingresso, milites seditiosae terga uerterunt.
Interim, aliquo in atrio obscuro Er-Duo sibilat dum femina quaedam chartulam electronicam in rima eius tholosi capitis inserit. In uicino Tres-Pe-O amicum paruulum suum quaerit.
Tres-Pe-O: Er-Duo De-Duo, ubi es?
Procul, Tres-Pe-O Er-Duos et feminam spectat. Femina exit. Er-Duo sibilat.
Tres-Pe-O: Postremo, quo ibas?